et clamavit in auribus meis voce magna dicens
adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas
interfectionis habet in manu sua
et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae
respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu
eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et
atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et
steterunt iuxta altare aereum
et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat
super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat
lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio
Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et
dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio
eius
et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes
eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini
senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres
interficite usque ad internicionem omnem autem super quem
videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite
coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus
et dixit ad eos contaminate domum et implete atria
interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui
erant in civitate
et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et
clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes
reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem
et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est
nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta
est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et
Dominus non videt
igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum
super caput eorum reddam
et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat
atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut
praecepisti mihi